ALLOBRYGES

ALLOBRYGES
ALLOBRYGES
Ptolemaeo, Polybio l. 30. c. 50. aurem Α᾿λλόβριγες ἔθνος δυνατώτατον Γαλατικὸν Vocat Steph. Horat. in Epod. Od. 16.
Novisque rebus insidelis Allobrox.
Iuvenalis Sat. 7. v. 214. de Rusfo.
Ruffum, qui toties Ciceronem Allobroga dixit.
De origine nominis ita vir magnus De Phan. colon l. 1. c. 42. Apud utrosque Britannos, inquit, bro regionem vel agrum sonat, ut Syris baro; et hel, vel ubel excelsum, ut Ebraeis hal vel al et Syris elloio. Inde a Gallis dicti Allobroges, qui montanam Sabaudiae regionem obtinebant. Hoc multo verisimilius, quam quod scribit vetus Iuvenalis Scholiastes, Dicti Allobroges quoniam brogae Galli agrum dicunt, allo autem aliud; dicli igitur, quia ex alio loco translati. Nic. Lloydius. Eorum origo licer incerta sit, certum tamen cst, eos latum imperium et potens habuisse nomen, ita ut illorum regio comprehenderer hodicrnam Sabaudiam, Delfinatum et confinalcs provincias, Ptol. cnim Viennam Allobrogum facitmetropolim. Er Caesar l. 1. Bell. Gall. c. 6. eorum extremorum Helvetiorumque finibus proximam genevam dieit, Ioh. Baptist. Plantinus Helv. Antiq. et Nov. Certe Cicer. in Orat. 3. in Catil. de Allobrogum Senatu ac populo refert, Homines Gallos ex civitate male pacata, que gens una restat, quae populo Rom. bellum facere et polse et non nolle videatur, spem Imperii et rerum amplissimarum uliro sibi â Patriciis bominibus oblatam neolexisse: nimirum spem Imperii totius provinciae Galliae vel Narbonensis: sicut apud Caesar. l. 7. Bell. Gall. c. 64. Vercingetorix Allobrogum Principibus pecunias, civitati autem imperium totius Provinciae, Obtulisse legitur.Cohors VIII. Allobrogum in veteri Inser. apud Goltzium memoratur: Eorum Perdncllium 130. milia apud fluvium Isaram, praeliô commislô, adversus Allobrogum Regem Arvernorumque gentes, ad 6. Idus August. caecidisse, Q. Fabium M. Consulem hincque Allobrogicum nominatum, refert Plin. 1. 7. c. 50. Quidam Allobrogum olim volunt fuisse; quidquid terrarum dioecesibus Viennensi. Genevensi, Gratianopolitana ac Mauriennensi continetur: e quibus Viennensis maxima ex parte in Delphinatu est, aliquantulum in pago Vivariensi: Gratianopolitanae paroeciae maior portio in Delphinatu, minor in Sabaudia: Genevensis vero tota in Sabaudia, ut et Mauriennensis tota. Ut appareat, Allobroges ex aequo in Delphinatu et Sabaudia sedes habuisse; cui sententiae accedit Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce, Vienna Allobrogum. Trans Rhodanum illos habuisse vicos possessionesque, scribit Caesar de bello Gall. l. 1. c. 6. quod verum esie vel ex eo apparet, quod hodieque pars aliqua dioeceseos Viennensis, in Helviorum seu Vivariensium sinibus iacet, quos trans Rhodanum esse, nemo nescit. Cicero Allobrox a discipulis, obeloquentiam, saepe dictus legitur, Q. Curtius Rufus Rhetor insignis Romae, Viennâ Allobrogum oriundus. Unde Iuvenal. Sat. 7. v. 213.
Sed Rufum, alque alios caedit sua quemque iuventus:
Rufum, qui toties Ciceronem Allobroga dixit.
Hunc Achilles Statius, inter undecim Rhetores claros, quorum Vitae a Suetonio scriptae perierunt, in duobus codicibus priscis tertium nominatum, Scriptorem Vitae Alexandri Magni fuisse scribit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”